Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 30

Si enim fenum agri.Si ista quae ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat.Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob:Exaudiet me cras justitia meaGen. 30..In clibanum mittitur.Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani.Quanto magis vos,scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quae nec de minimis certa est. Ideo et de aeternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem.Modicae fidei.Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.
(* Traductions européennes)